DeRat p.
STUDIORUM RATIONE
83
verisimilia praeterea consectatur? M. Brutus hac nostra, aut
ferme nostra critica instructus (Stoicus enim erat), Milonem
deprecativo statu defendendum putabat, eumque contendere absolvi
oportere, cum ob eius maxima in rempublicam merita, tum quod
pessimam de ea pestem, Clodium sustulisset. At Cicero, in topica
versatus, intutum existimavit talem reum, eo rerum statu, iudicum
clementiae committere, et coniectura eam caussam duxit: quam si
egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo iudicio evasisset
absolutus. Atqui Arnoldus, vir usquequaque doctissimus, eam
contemnit, et nullius frugis existimat. Utri credendum, Arnoldone,
qui negat, an Ciceroni, qui se a topica potissimum eloquentem
factum affirmat et profitetur, aliorum esto iudicium: nos autem, ut
ne quo alteri donemus, alteri rapiamus, dicimus, ut critica
veraces, ita topica nos fieri copiosos; quod, quemadmodum olim
Stoici in critica, Academici in topica arte toti fuere, ita hodie
ratio disserendi Stoicorum arida et deducta apud recentiores, varia
autem et multiplex Academicorum apud Aristotelicos in usu est:
quodque, a Pico Mirandulano propositum, doctissimus quis recentior
uno sorite perstringeret, Caietanus centum numero syllogismis
oppugnat. Et perpetuo animadvertere licet antiquas philosophorum
sectas, quo longius ab hac critica recesserunt, eo copiosiores
fuisse. Stoici, quibus aeque ac nostris mentem veri |801| regulam esse placuit, omnium maxime minuti et
exiles; Epicurei, qui sensum esse voluerunt, puri et aliquanto
amplius explicati; at Academici antiqui, Socratem secuti, qui nihil
se scire, praeterquam nescire affirmabat, abundantes et
ornatissimi; Academici vero novi, qui hoc ipsum nescire se nescire
profitebantur, torrentium more exundabant et nivis ritu spissi. Et
Stoici atque Epicurei unam duntaxat disputationis partem
propugnabant. Plato in alterutram, quae verisimilior videretur,
inclinare: Carneades autem utrumque complectebatur oppositum, et
uno die iustitiam esse, altero non esse, aequis rerum momentis et
incredibili disserendi vi, disputabat. Atque haec omnia inde orta,
quia verum unum, verisimilia multa, falsa infinita.
Quare utraque disserendi ratio viciosa:
topicorum, quia saepe falsa arripiunt; criticorum, quia verisimilia
quoque non