STUDIORUM RATIONE
81

III

Et principio, quod ad scientiarum attinet instrumenta, a critica hodie studia inauguramur: quae, quo suum primum verum ab omni, non solum falso, sed falsi quoque suspicione expurget, vera secunda et verisimilia omnia aeque ac falsa mente exigi iubet. Incommode quidem: nam adolescentibus quam primum sensus communis est conformandus, ne in vita agenda aetate firmati in mira erumpant et insolentia. Ut autem scientia a veris oritur, error a falsis, ita a verisimilibus gignitur sensus communis. Verisimilia namque vera inter et falsa sunt quasi media: ut quae fere plerumque vera, perraro falsa. Itaque, cum maxime adolescentibus sensus communis educi deberet, verendum ne iis nostra critica praefocetur. Praeterea sensus communis, ut omnis prudentiae, ita eloquentiae regula est: nam saepe oratores magis caussa laborant vera, quae nihil verisimile habeat, quam falsa, quae credibili ductu constet. Quare periculum subest, ne nostra critica adolescentes reddat eloquentiae ineptiores. Denique nostri critici ante, extra, supra omnes corporum imagines suum primum elocant verum. Sed id adolescentibus immature atque acerbe praecipiunt. Nam ut senectus ratione, ita adolescentia phantasia pollet: neque sane pueris, quae beatissimum futurae indolis specimen semper habita est, excaecari ullo modo oportet. Et memoriam, quae cum phantasia, nisi eadem, certe pene eadem est, in pueris, qui nulla alia mentis facultate praestant, excoli impense necesse est: neque ingenia ad artes, quae phantasia, vel memoria, vel utraque valent, ut pictura, poëtica, oratoria, iurisprudentia, quicquam sunt hebetanda: neque critica, quae omnium artium scientiarumque instrumentum nostris commune est, ulli debet esse impedimento. Haec incommoda declinabant antiqui, quibus geometria ferme omnibus erat logica puerorum. Nam medicos imitati, qui, quo natura vergit, incumbunt, scientiam iis, quae sine acri imagines conformandi vi haud recte percipi potest, tradebant; ut nulla vi naturae facta, sed sensim, et placide pro aetatis ingenio consuefierent rationi.