II - DE NOSTRI TEMPORIS
80
detectae complura Ptolemaici de universo systematis vicia detexerunt. Antiqui ultra Oceanum alias esse terras tamquam vates per incerta divinabant; nos vero nauticae urnae usu reteximus, et geographia mirum quantum illustrata! Quis credat, homines hodie non solum cum sole universum terrarum orbem ambire, sed ultra solis vias egredi posse, minori temporis spacio, quam quo sol ipse intra eas suum conficiat cursum! A geometria et physica, qua metodo hodie docentur, aucta mechanica, quot, quantis, et quam miris inventis humanam auxisse societatem videtur. Certe ex iis nostri temporis bellicam natam dixeris: quae tantum antiquos est praetergressa, ut prae nostra muniendarum expugnandarumque urbium ratione Minerva suam Athenarum contemneret arcem, et trisulcum fulmen Iupiter obtusum brutumque increparet. Tanta sunt nostra scientiarum instrumenta, quanta nunc studiorum adiumenta videamus. De multis enim rerum argumentis, quae olim uni prudentiae relinquebantur, artes redactae sunt: quod in specie de iurisprudentia opus antiqui efficere, difficultate deterriti, desperarunt. Praeterea in re poëtica, oratoria, pictura, sculptura aliisque artibus, quae imitatione constant, ingenti optimorum copia exemplorum abundamus; quibus nostri commonefacti et rectius et facilius ipsam possunt optimam imitari naturam. Atque adeo typorum beneficio omnia libris scatent: quare apud nostros tam multi sunt non unum et item alterum scriptorem docti; sed multa, varia, ac pene infinita lectione eruditi. Denique |797| universitates studiorum institutas habemus, omnique scientiarum et artium genere instructas, quibus hominum mens, animus et lingua perficiatur. Atque in his ferme omnibus literarum studiis ad unum hodie spectatur finem, veritatem; quam si laudare instituam, illa dignus sim admiratione: quis unquam vituperavit?
Haec nostrae studiorum rationis commoda ad examen revocamus: et an ullis expertia bonis, quae antiquis erant, vel malis admixta, quae non erant, videamus: et an nostrae mala vitare, et antiquae bona quoque consequi, et quo pacto possimus: quae autem non possimus, cum quibus antiquae malis pensentur, disseramus.